|
Fonti per alfabeto: Ovidio
|
Amores
|
- Ov. Am. 2.9b.17:
quid est somnus, gelidae nisi mortis imago?
[=G.L. 14.65.6]
- Ov. Am. 3.10.27-28:
vidit, et ut tenerae flammam rapuere medullae,
hinc pudor, ex illa parte trahebat amor
[=G.L. 6.70.7-8]
|
Ars Amatoria
|
- Ov. Ars amat. 2.217-220:
[=G.L. 16.3.1-4]
- Ov. Ars amat. 2.721-722:
Aspicies oculos tremulo fulgore micantes,
ut sol a liquida saepe refulget aqua.
[=G.L. 16.18.5-6]
|
Epistulae ex Ponto
|
- Ov. Epist. 11.27-28:
frugibus infantem ramisque albentis olivae
et levibus vittis sedula celat anus
[=G.L. 12.29.2]
|
Fasti
|
- Ov. Fasti. 2.775-776:
ut solet a magno fluctus languescere flatu,
sed tamen a vento, qui fuit, unda tumet
[=G.L. 12.63]
- Ov. Fasti 4.661-662:
interea placidam redimita papavere frontem
Nox venit, et secum somnia nigra trahit
[=G.L. 5.79.5-6]
|
Heroides
|
- Ov. Heroid. 10.127-128:
me quoque narrato sola tellure relictam;
non ego sum titulis subripienda tuis
[=G.L. 20.132.4]
|
Metamorpho- seon libri
|
- Ov. Met. 2.791-792:
quacumque ingreditur, florentia proterit arva
exuritque herbas
[=G.L. 9.1.5-6]
- Ov. Met. 3.111-114:
sic, ubi tolluntur festis aulaea theatris,
surgere signa solent primumque ostendere vultus,
cetera paulatim, placidoque educta tenore
tota patent imoque pedes in margine ponunt.
[=G.L. 14.61.1-2]
- Ov. Met. 3.157-159:
cuius in extremo est antrum nemorale recessu
arte laboratum nulla: simulaverat artem
ingenio natura suo
[=G.L. 16.10.3-4]
- Ov. Met. 3.568-571:
[=G.L. 20.58.5]
- Ov. Met. 3.704-705:
ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro
signa dedit tubicen pugnaeque adsumit amorem
[=G.L. 16.28.1-2]
- Ov. Met. 4.64:
quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis
[=G.L. 6.60.5-6]
- Ov. Met. 4.262-263:
perque novem luces expers undaeque cibique
rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit
[=G.L. 7.4.1-2]
- Ov. Met. 4.399-401:
tempusque subibat,
quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem,
sed cum luce tamen dubiae confinia noctis
[=G.L. 18.12.1-2]
- Ov. Met. 4.472:
imperium, promissa, preces confundit in unum
[=G.L. 20.24.4]
- Ov. Met. 4.500-505:
[=G.L. 16.25.5]
- Ov. Met. 4.678-679:
ut stetit, o, dixit, non istis digna catenis,
sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes
[=G.L. 2.33.5-6]
- Ov. Met. 5.570-571:
ut sol, qui tectus aquosis
nubibus ante fuit, victis e nubibus exit
[=G.L. 4.29]
- Ov. Met. 6.559-560:
utque salire solet mutilatae cauda colubrae,
palpitat et moriens dominae vestigia quaerit
[=G.L. 9.69.5-6]
- Ov. Met. 7.585-586:
vulgus erat stratum, veluti cum putria motis
poma cadunt ramis agitataque ilice glandes.
[=G.L. 11.48.5-8]
- Ov. Met. 7.730-731:
tristis erat (sed nulla tamen formosior illa
esse potest tristi)
[=G.L. 16.42.3-4]
- Ov. Met. 8.14-20:
[=G.L. 6.62]
- Ov. Met. 8.120.121:
Non genitrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis,
Armeniae tigres austroque agitata Charybdis
[=G.L. 16.57.1-4]
- Ov. Met. 8.162-166:
[=G.L. 16.8]
- Ov. Met. 8.231:
at pater infelix, nec iam pater
[=G.L. 9.35.1]
- Ov. Met. 9.5-7:
[...] nec tam
turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est,
magnaque dat nobis tantus solacia victor.
[=G.L. 4.15.6 e 6.32.7-8]
- Ov. Met. 9-29-30:
verbaque tot reddit: "melior mihi dextera lingua.
Dummodo pugnando superem, tu vince loquendo"
[=G.L. 17.51.1-2]
- Ov. Met. 9.749:
spes est, quae faciat, spes est, quae pascat amorem
[=G.L. 6.60.1-4]
- Ov. Met. 10.73-75:
septem tamen ille diebus
squalidus in ripa Cereris sine munere sedit;
cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere
[=G.L. 7.4.1-2]
- Ov. Met. 10.194-195:
sic vultus moriens iacet et defecta vigore
ipsa sibi est oneri cervix humeroque recumbit
[=G.L. 9.86.7-8]
- Ov. Met. 10.455-456:
nutricisque manum laeva tenet, altera motu
caecum iter explorat
[=G.L. 10.29.7-8]
- Ov. Met. 10.557-559:
et requievit humo pressitque et gramen et ipsum
inque sinu iuvenis posita cervice reclinis
sic ait ac mediis interserit oscula verbis
[=G.L. 16.17.8]
- Ov. Met. 11.510-511:
utque solent sumptis in cursu viribus ire
pectore in arma feri protentaque tela leones
[=G.L. 20.90.3-4]
- Ov. Met. 11.623-625:
Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum,
pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris
fessa ministeriis mulces reparasque labori...
[=G.L. 7.4.1-2]
- Ov. Met. 12.102-103:
haud secus exarsit, quam circo taurus aperto,
cum sua terribili petit inritamina cornu
[=G.L. 3.32.1-2]
- Ovid. Met. 12.240-241:
ardescunt germani caede bimembres
certatimque omnes uno ore 'arma, arma' loquuntur
[=G.L. 8.71.7-8]
- Ov. Met. 12.385-387:
et iaculum torsi: quod cum vitare nequiret,
opposuit dextram passurae vulnera fronti:
adfixa est cum fronte manus
[=G.L. 11.44.4-6]
- Ov. Met. 14.386-387:
tum bis ad occasus, bis se convertit ad ortus,
ter iuvenem baculo tetigit, tria carmina dixit
[=G.L. 13.6.3]
- Ov. Met. 15.393-407:
[=G.L. 17.20.6-8]
- Ov. Met. 15.529:
unumque erat omnia vulnus
[=G.L. 8.22.8]
|
Torna all'elenco alfabetico
| |