Banca Dati 'Giulio Rospigliosi' indice

documenti

GIAN VITTORIO ROSSI
(JANUS NICIUS ERYTHRAEUS)
Epistolae ad Tirrhenum
ep. V (6 febbraio 1642)



  

IANI NICII / ERYTHRÆI / EPISTOLÆ / AD / TYRRHENVM. / [marca] / COLONIÆ VBIORVM, / Apud IODOCVM KALCOVIVM / & socios. (MD)CXLV.

[BNCF: Palat.12.1.1.38/II]

[pp. 14-16]

V.

T Y R R H E N O

V.C.& omni virtutum laude cumula-
tissimo.

[...] | [...]

Proximis ludis Bacchanalibus , Antonius Card. Barberinus insignem fabulam populo spectandam dabit: palatium nimirum , quod Ludovicus Ariostus , in suo Orlando furente , ab Atlante magicis artibus excitatum fuisse , cecinit , in eoque tot heroas et heroinas errasse finxit. Ariosti carmen deduxit in actus Iulius Rospiliosius , V. C. more suo , elegantissimis versibus; quibus modos fecit Aloysius quidam,modulator egregius;selecti ex cantoribus Pontificiis omnium optimi : qui fabulam agant , actores primarum partium, duo sunt , M. Antonius , deliciæ domini, ob singularem vocis suavitatem , & eques Loretus Victorius, cujus similem neque isthæc neque longe superior ætas tulit.Ajunt,scenæ totius apparatum magnificentissimum fore , ac regali Antonii Cardinalis animo dignum. Præstantissimi artifices adhibiti |

Qui scenam doceant versis jam frontibus ire,
Sæpius & varios redeuntem promere vultus,
Vt , populi plausu, concurrat dextera lævæ,
Omnibus & indocta decedat ab aure voluptas,
Adque oculo; abeat. namque his plebecula gaudet,
Nec curat, recto maneat num fabula talo.

[...]

Romæ, VIII Idus Febr. (MD)CXLII.
 

Progetto
Bibliografia
Biografia
Documenti
Epistolario
Opere
Persone
Soggetti
Studi
Testi

Avvio