Banca Dati 'Giulio Rospigliosi' indice

documenti

GIROLAMOTETI
Aedes Barberinae
(1642)



 

[antiporta: incisione a tutta pagina con l'epigrafe: AEDES / BARBERINAE e le firme: Guidus Vb.s Abbatinus Tifernas / Inuentor / Camillus Cungius Scul.]

[front.:] AE D E S / BARBERINÆ / A D / QVIRINALEM / A` COMITE HIERONYMO TETIO PERVSINO / D E S C R I P T Æ. / [stemma] / ROMAE, Excudebat Mascaradus, MDCXLII. / [linea] / SVPERIORVM PERMISSV.

[esemplare consultato: BNCF 5.1.235]

    [p. 34] Sed quoniam pr(æ)cipuasBarberinarum Aedium partes peruidimus, nunc quæ circumstant ædificia,atq(ue) hortos [35] celeriter percurramus [...] Primò [...] Theatrum amplissimum intuemur , vbi Machinatorum industriam si quando spectares , sanè obstupesceres, atque adeò ipse tibi spectanti non crederes; tam subitò pegmata se obijcerent spontè surgentia,atque inter se tacitè coëuntia;mox iterum dehiscentia:sicq(ue) inopinatò mutari omnia , atque inuerti videres. Quòd si adfuisses superiori anno , cum Fabula Italica , cui nomen inditum erat, Egisto , seu, Chi soffre , speri , elegantissima perageretur ; & mille rerum imagines in scenam prodirent ; vidisses exorientem primò Solem , nocturnasque tenebras fugantem ; mox se paulatim ex vndis attollentem , atque adeò artificiosè omnia illustrantem , vt, qui modò Theatrum ingressi, eundem verè occidentem reliquerant, retrogradum facilè crederent; quasi nouas Nundinas, quæ ibi iucundissimè, ad veri ipsissimam imaginem,exhibebantur , lustraturus accederet, & praeclara illa armenta sibi abducta dubita- [36] ret . Equidem fateor , me numquam lætiori spectaculo interfuisse , adeò, vt in subitum furorem actus,nescio quid ad Præsulem Rospigliosium, Fabulæ Auctorem , Etrusca poesi luserim : quod aliàs fortasse ad te mittam .

[il teatro è all'esterno e contiguo alle stalle]


[p. 118] [sta descrivendo l'affresco con Apollo e le Muse]
Sed,quaeso,ab hoc nimio sacri Apollinis fulgore iam hebetes reuocemus oculos,qui dignoscere valeant Parnassum incolentes, Phœbumq(ue) colentes Vates, quos, quò remotiores ab ipso luminum Moderatore,ac ne longissimo quidem inteuallo illi accedentes, inspicimus , eò Phœbea luce pleniores, instar siderum, intuemur . Iam verò,quoniam,tenebrarum remedio,medemur caligantis oculis , eos a tenebras parumper conuertamus.
    Vbi ad læuam cernitur

      Aerio excisum latus ingens rupis in Antrum ,
      Noctes , atque dies patet atri ianua Ditis ,
      Qua potuit manes accersere Coniugis Orpheus ,
      Threicia fretus cithara , fidibusque canoris ;

Hìc , quasi alterum Orpheum , Auerni ad limina tractantem Citharam , videre mihi videor Rospigliosium Præsulem , summo loco Virum , & à Pontificis Maximi breuibus epistolis, nostri(que) Principis, Auenionis Legati , Iudicem à latere maiorem , nobilissimum Vatem; qui,dum Musis interdum vacat, nouo Dramatis genere , vel ad mores componendos, vel ad pietatem excitandam, versus ad Etruscos modulos deducit tam suauiter , tam castè, tam ornatè , ut vel inferis tenebris inuolutos, atque humanarum rerum illecebris captos ad supernas auras reducat: Alexius , Aegisthus , quàm [119] facilè Eurydicem quisque reuocat suam ; Iustitiæ scilicet , atque Aequitatis amorem in omnibus excitat ! Is litterarum nimirum peritissimus, iamdudum Romanæ Aulæ Orpheum , Calliopes , Sapientiæ scilicet , filium se ostendit ; vnde dignus ipsius Apollinis , hoc est Summi Pontificis administer suspicitur : idcirco adaucta erga ipsius merita in dies Principum nostrorum beneuolentia , ad grauiora obeunda munera , ad ampliores sibi parandos honores , proculdubio præfert sese , ipsa semper plaudente Aula , donec
      Romulei cantu resonabunt vndique colles .

Eiusdem Carmen,

DE VRBANI OCTAVI EFFIGIE.

Melliferis totum moderatur legibus orbem
   Hic , quem vivaci lina colore notant ;
Nil non ætereum , nil non sublime , sacrumque
   Spirat , & immoto gestat in ore deum .
Quippe , ferunt orbi varios dum tempora casus ,
   Numen adest fronte , & pectore SEMPER IDEM .

 
[seguono: Francesco Bracciolini, Lelio Guidiccioni, Gaspare Simeoni, un certo Lotto, Scipione Battaglino, Gabriel Naudé, Pietro Bonarelli, Carlo Eustachio, un giovinetto della famiglia Ripa, Federico Troilo, Cassiano Pozzi, Prospero Meozzi, Luca Holstenius (di tutti si riporta un carme encomiastico latino o greco) e altri minori]

[di Lelio Guidiccioni si riportano i distici:]

[123]

CARDINALIS ANTONII BARBERINI
MAGNIFICENTIA
Scenica spectacula exhibet.
Aula refert caueam , fulgent spectacula nocte ;
   Somnia agunt vigiles ; nox parit atra diem .
Atria prospectu radiant ; sonat area [sic] cantu ;
   Gens altis resonat musica porticibus .
Dant cœcæ responsa fides ; It diuite cultu
   Turba Ducum, magicus quos tenet arte labor .
Statque Gigas;ducitque cohors Pygmæa choræas ;
   Armiger aligero Quadrupedante volat .
Hic variat formam ; hic se duplicat alter , & idem ;
   Gemmæ ope per medios clàm mouet illa pedem .
Fons cadit ; arma tonant ; saltant Nymphæ. Acta reuulso
   Vertitur intereà cardine mira domus .
Et qua magnificis rutilarunt claustra columnis ,
   Omnigeno tellus munere verna viret .
Tùm nubes liquido per sudum argentea fœtu
   Fulgurat . Hàc Cœli portio magna patet ;
[124]
Hàc ingens pelagi ( vigilantum insomnia ) tractus ;
   Hàc noua gurgitibus flumina præcipitant .
Tàm benè noster Atlas aurata palatia versat ,
   Aurea quàm magnus sydera vertit Atlas .
Quis verò hoc aperit tibi fœlix Roma Theatrum ?
   Qui laudum in sese viua Theatra refert .

 

Progetto
Bibliografia
Biografia
Documenti
Epistolario
Opere
Persone
Soggetti
Studi
Testi

Avvio