Banca Dati 'Giulio Rospigliosi' | indice |
documenti ==== lett. di J. Milton 30/03/1639 ======================== fonte: ADEMOLLO Teatri 22-23 Lettera di John Milton a Luca Holstenio (Firenze, 30/03/ 1639): [...] Tum nec aliter crediderim, quam quae tu de me verba feceris ad praestantissimum Card. Franc. Barberinum, iis factum esse ut cum ille paucis post diebus illud Musicum magnificentia vere Romana publice axhiberet, ipse me tanta in turba quaesitum, ad fores expectans et pene manu prehen- sum persane honorifice intro admiserit. Qua ergo gratia cum illum postridie salutatum accessissem, tute idem rursus is eras, qui et aditum mihi fecisti et colloquiandi copiam; quae quidem cum tanto viro, quo, etiam in summo dignitatis fastigio, nihil benignius, nihil humanius pro loci et tem- poris ratione largiuscula profecto potius erat, quam nisi parca. |
Progetto |