Banca Dati 'Giulio Rospigliosi' indice

documenti

GIAN VITTORIO ROSSI
(JANUS NICIUS ERYTHRAEUS)
Dialogi
I
Convivium villae fratrum de Syris



 

IANI NICII / ERYTHRÆI / DIALOGI / SEPTENDECIM. / [marca] / COLONIÆ VBIORVM, / Apud IODOCVM KALCOVIVM / & socios. (MD)CXLV.

[esemplare consultato: BNCF Palat.12.1.2.32]


[p. 1:]    D I A L O G V S   /   P R I M V S.   / [...]

[p. 3:] [...] // CONVIVIVM VILLÆ / FRATRVM DE SYRIS, / Patriciorum Savonensium. // ERYTHRAEUS. VRANIUS. FOSSIVS. / THAVMAS. ALEXANDER. / [...]


[p. 11] [...]
   ERYTHR. Sed date mihi hanc veniam , ut crus utrumque altius attollam, atque in transversum proximæ mihi sellæ lignum imponam. Nam proximis Bacchanalibus eum ibi dolorem contraxi, ut adhuc abigi nequeat.
   FOSSIUS. At unde , tempore omnim festivissimo, tanta in te mali vis ingruit?
   ERYTHR. Ab eo spectaculo, quod Barberini Principes dedere. Nam dum angustius sedeo, neque me uspiam commovendi facultatem habeo , ossium commissurae , nervique, incommodi plurimum contraxere.
   VRAN. Multa à multis de eo spectaculo dici audivi: non enim interfui. Sed fuitne illud ita sumtuosum [sic] , ita magnificum , ita admiratione dignum , ut fertur ?
   ERYTHR. O mi Vrani , non potest dici verbis tantum, quantum re ipsa , omnia quæ ad hanc usque ætatem data sunt Romæ spectacula,splendore, magnificentia , sumtuque antecessit. Non possum quin exclamem: O singularem nostrorum Principum benignitatem! Ô summum in suos cives amorem! Ô charitatem praedicandam! Tantumne eos laborem capere, tantos sumtus facere, ut jucundissima eos oblectatione detinenant , ut periculosis Bacchanalium diebus , à vetitis atque vulgaribus voluptatibus abstractos , ad liberalissimam , ac regalis opulentiæ plenam animi remissionem ludumque traducant ! quorum eatenus est progressa benignitas , ut non modos fortunatos quoscumque homines ac nobiles, qui ad id spectaculum , ejus pulchritudinis fama compulsi , accurrerant , hilari ac sereno vultu exciperent , spectatum admitterent, sessum adducerent,verum etiam novo atque admirabili humanitatis exemplo , atque in bonas artes studio,omnes pene,qui in aliquo proborum, eruditorum, & ingeniosorum numero sunt , sigillatim per nuncios evocarint, invitaverint, venientibus praesto [p. 12] fuerint , honestum & commodum spectandi locum attribuerint.
   FOSSIUS. Cum ego rerum pulchritudinem , illud artis miraculum, illud novum, inusitatum , incredibile optimorum Principum in suos amoris exemplum hiscemet oculis hauserim: nonne illi laudandi? Nonne in oculis ferendi ? nonne in parentum, vel si ita loqui fas est, in deorum numero habendi ? Cedo mihi tres alios , non solum ex nostra , sed ex omni memoria, Principes, cum istis moribus. Quotusquisq; ille est, qui,cum rerum potiatur, nihil à suis civibus præter ipsorum amorem ac benevolentiam expetat?
   ERYTHR. Pergratum mihi est, te adfuisse : nam ubi in enarrando memoria me fugerit , ibi tu facito ut subvenias. Scio , me vobis rem pene incredibilem loqui : verum ita res habet , ut dicam. Quis crederet, mihi, nullius fere precii homunculo, Framciscum Cardinalem Barberinum allegasse, qui me suis verbis invitaret, insuper habita ætatis , temporis,ac valetudinis meæe ratione nunciaret, se curaturum, ne mihi, tum advenienti, tum redeunti , rheda deesset? At ita eveniat mihi , ut ejus in me meritis referre gratiam possim , ut ille plus ex se dedit , quam pollicitus erat. Nam pro una plures mihi rhedæ præsto fuere; aliæque,ab eo,mire propensi in me animi significationes prodiere.
   FOSSIUS. Quid?tu,te solum esse illi eximium,censes? At hujus honoris ac numeris socios habes quam plurimos , namque ubi aliquod probitatis , eruditionis, humanitatis , ac literarum lumen elucet , eodem continuo ejus amor , benignitas , studium , liberalitasque decurrit. Quamobrem magnas tibi , bonorum omnium fons & origo Deus, magnas vobis, Cælites, gratias agimus , quod vestro munere is tandem nobis obtigerit , in quo ornando omnium mortalium concordia, omnium voluntatum conspiratio , omnium vocum concentus existat.
   ERYTHR. At communem hunc de ejus laudibus consensum , quem narras , ostendit nuper elogium , capitalibus litteris in celebrioribus Vrbis locis inscriptum.
[p. 13]    FOSSIUS. De quonam elogio loqueris? Nam plures, tum soluta oratione , tum versibus , in eum scriptos sermones aspexi.Quæso,si memoria tenes, fac nos ejus participes. At miror , quomodo illud notitiam meam effugerit.
   ERYTHR. Petit Roma , ejus vitæ terminos in longum proferri , quo pietas , justitia , fides , quæ ipso rerum domino in terras, tanquam postliminio , redierant, quam longissimam apud nos moram efficient.nam simulac ipse decesserit, illæ quoque rursus exulatum abituræ esset in cœlum.

   Dum regis imperio populos , Francisce, reviunt
     Vix tandem terras jus, pietasque, fides.
   Hinc ad pacta tibi venias ut sidera tardus ,
     Munere Roma tuo facta beata, rogat.
   Namque, ubi te capiant nostri fastidia mundi,
     Astra petent rursus jus, pietasque, fides.

   FOSSIUS. Quis audeat contra dicere? Ita edito,ita aperto , ita illustri ejus laudes sitæ sunt loco , ut ne calumniandi quidem causa , invidi cujuspiam malignitas , earum luminibus possit officere. Nam quicumque ita sit projectus ad audendum , ut fictis criminibus hanc ab eo justitiæ , pietatis , ac fidei commendationem conetur evertere , continuo una omnium voce repellatur ; cujus hæc summa erit , hic exitus, eum plane solum , in hac nostra memoria , in his moribus corruptis ac perditis , esse inventum, qui in ipso ætatis flore , in summa potestate , in pessimo aliorum exemplo , omnia voluptatibus denegaverit, omnem sibi præciderit licentiam libertatemque vivendi, ac severam indixerit legem innocentiæ virtutumque omnium ; qui directum illud ad laudem iter susceperit , qui desertam hanc viam & incultam , & interclusam jam frondibus & virgultis, propemodum aperuerit, strenue inierit, seque aliis, ad eam percurrendam , magistrum ducemque præbuerit. His vocibus qui se opponere audebit , ejicietur; exsibilabitur , explodetur. Reliquum est , ut nos tam elegantis, tam probi , tam singularis Principis usu dignos probemus. Quod tum profecto continget , si , qui in nobis in- [p. 14] genio, eruditione, ac literis præstant, omnes ingenii indutriæque suæ nervos, ad id eximium perfecti Principis exemplum, omnis poteritatis memoriæ prodendum commendandumque , contenderint. Quanta enim virtuti fiat injuria, si , quod munus Principibus persolutum est iis, in quibus, ocio ac luxuria diffluentibus , omnia erant propiora pecudibus quam hominibus,illi denegetur , qui solus ita vivat , ut solus debeat imperare, qui summis in cælum laudibus elatus , non stomachum sed assensionem, non odium sed amorem, non risum sed admirationem, sit excitaturus!
   ERYTHR. Cur Pub. Fontana , popularis tuus , cujus mihi elegantissima carmina nuper legenda tradidisti, non in hæc usque tempora à Deo lucis usuram obtinuit? Quam ille uberem , quam amplam, quam splendidam nactus esset scribendi materiam ! quam latum, quam ingens, quam patens, laudum præstantissimarum spacium offendisset , in quo divina vis ejusdem ingenii posset excurrere! Vterque profecto altero dignus extitisset; hic nimirum vir princeps, qui tam bono Poëtæ, laudum suarum praeconium committeret; ille, cui tam illustris, declarandi ingenii materies obtingeret. Verum, illud postea incommodi in hac causa esse animadvertisset, quod nihil ex hujus nostri laudibus ita lepide, ita concinne , ita diserte explicasset, ut id non multo elegantius, ac venustius in ejus moribus,quam in suis versibus, expressum cerneretur. Sed, dum vetris studiis obsequor, ut causam doloris,qui mihi cruribus inest, aperiam, nescio quo pacto Barberinorum laus , tanquam aestus quidam, abreptum me, à proposito longius abstraxit.
   VRAN. Falleris, Erythræe, nunquam tam hæres proposito , quam cum Barberinorum laudes latam tibi ad egrediendum à proposito viam aperiunt. Verum,oratione tua ingente(m) mihi, qui spectaculo non intefui, singula breviter , aperte ac delucide cognoscendi cupiditatem commovisti, quæ majorem in eo admirationem habuerunt. hanc igitur mihi sitim exple ; neque verere, ne nobis fabulandi jocandique tempus desit: etenim, ut video , nondum meridies accessit. Deinde,statutum ac deliberatum est nobis, hoc diei & anni tempore , valetu- [p. 15] dini tam adverso , nullam quieti operam dare , sed omnem prorsus ab oculis somnum abigere.
   ERYTHR. Non defugio auctoritatem. sed , priusquam breviter admirabilia illa, quæ scire cupis , attingam , necesse est ut aliquanto latius illud , quod eas mihi sedendi angustias molestiores atque adeo intolerabiles effecit, exponam. delectabit vos illud accipere. nam est oppido ridiculum.
   FOSSIUS. Loquere ; tui sumus : neque unquam, te dicente , aliqua audiendi satietate defatigabimur.
   ERYTHR. Cum igitur , ut antea dixi , ejus thatri sedilia aliquanto sint spissa, quo sessores nimirum quamplurimos capiant : quonam meo fato acciderit nescio,ut ante me sessum veniret quidam , praeter modum obesus, crassus, ac pygis in primis ita extantibus, ita prominentibus , ita tumidis , ut ventrem in tergo gestare , ac geminos in eo liberos habere videretur.hic cœpit coxas , & ventrem , ita comprimere , in angustumque deducere, ut interdum vererer , ne illic crurifragio vitam amitterem, vel compressus disruptusque medius intestina diffunderem , quæ postea mihi inter multitudinis pedes essent colligenda,vel si invenire non potuissem, quod ea prætereuntium calceis hæsissent , ac mei auctio fieret , vænirem , intestinis perditis , vilius. Sed non mihi deeram , verum humilibus ac supplicibus eum precibus rogabam , ut me, vitam, salutem, & incolumitatem meam sibi commendatam haberet , ut tantisper mihi parceret , dum possem principi illi viro , qui me invitasset, gratias agere ; tum me , si ita libitum esset , comprimeret , protereret, enecaret. Sed nunquam potui tam commode dicere, ut vel digitum quidem dignaretur si commovere , vel ad dexteram, vel ad sinistram, cum locus facultatem daret, collativas illas nates,illam molem carnium, sive potius montes illos mali, deferre,ac depygem aliquem, suum in locum subrogare.
   VRAN. Itane obstinate dabat ille operam , ut te miserum perderet ?
   ERYTHR. Credo , illuc ab aliquo invido fuisse immissum, qui ferre non posset,eum mihi honorem à principe illo viro habitum , ut nominatim me arcessiri jube- [p. 16] ret. Verum, cum nihil illum gratiam facere,nec velle me salvum esse , animadverterem , ad res illas admirabiles contemplandas, quas nunquam mei nec cujusquam acceperant oculi,me totum converti.
   FOSSIUS. Credo, ut earum rerum aspectu, quae simul aures & oculos dispari voluptate mulcerent , calamitatem illam tuam leviorem efficeres.
   ERYTHR. Et sane,nisi summa vis boni in illis rebus adesset, ac nisi odiosus ille identidem, quo magis ex propinquo aspiceret , exsurgeret, ac frontem, humeros, ventrem, scenæ , quantum posset, exporgeret ; profecto illinc , factus ex humili superbus, hoc est , non pedibus meis sed aliorum humeris elatus , discessissem. Sed his omissis; primum, carmenquam elegans, quam doctum, quam nitidum , quam moratum , quam prudens ! modi quam suaves , quam concinni , quam varii ! ut ad aures grati veniebant! ut in animum influebant ! ut verba atque sententias, quibus illi adhibebantur , ad vivum exprimebant !
   FOSSIUS. Non mirum est,illud tibi carmen esse visum in primis egregium atque venustum. Nam ex ejus artificis officina prodierat, quo nemo est hodie ad id genus carminis aptior;& qui, quod mirabilius videatur, perraro à negotiis publicis feriatus in haec amœniora studia divertit.
   ERYTHR. Iam teneo, hos esse perpusilli illius temporis fructus , quos mansuetiores Musæ, ex gravioribus ipsius occupationibus studiisque , laudabili furto , surripiunt. Actores vero , quod pene oblitus sum dicere , ut actione, ut canendi artificio præstabant! ut eorum unusquisque , cum suas partes ageret, in scena esse Roscius videbatur ! Quod vero ad ornatum attinet , regali pene omnes in auro ostroque conspiciebantur. Quis autem, scenarum apparatus , mutationes , prospectus , dicendo assequi possit ? Modo enim fora , palatia , porticus , gymnasia referebant; modo , facta earundem conversione, hortos , viridiaria , villas , fontes , aperiebant : modo nemora , valles , prata , decurrentibus aquis irrigua , oculis spectantium objiciebant; ubi forma egregia , ac vestitu splendido , Nympharum chori tum flo- [p. 17] res lectissimos decerpebant, tum suis ex illorum varietate capitibus corollas cultusque texebant , postremo de florum nobilitate atque præstantia in contentionem certamenque veniebant , cum singulæ singulos peculiaribus laudibus flores in cælum efferrent, certatimque suo flori , florum principatum arrogare, ac ceteris abrogare studerent. Quædam etiam ex improviso coorta tempestas meos oculos mire detinuit. etenim dum ingens virorum numerus,lepidis Nympharum choris immistus, saltationi operam tradit, primum visum est sensim solis lumen spectantibus eripi , deinde cælum nubibus totum obduci ; tum plura ex illis, ventorum vi impetuque conscissis, tonitrua, fulgura , al fulmina erumpere ; quorum unum fragore, rotatu , fulgetro , veri ita fulminis expressit imaginem , ut verum fulmen non ita verum esse videretur, ut illud erat fulmen simulatum ac fictum. Postremo cernebatur grando , imbri largifluo mista , præcipitans cadere, saltantium choros dirimere, atque hac illac disjectos dissipatosque , domos atque antra subire compellere.
   FOSSIUS. Quid nobile illud emporium visum est tibi ? credidissesne antea , quam tibi ad oculos venisset, posse artis inventa eatenus progredi , ut tibi animum oculosque surriperent , ac persuaderent , vera ea esse , quæ non essent, teque ea videre , quæ non videres ?
   ERYTHR. Nunquam profecto mihi tanta reru(m) miracula in cogitationem cadere potuissent. Quoties, nisi ratio à veritate stetisset , id quod commendabant oculi, sibi tanquam verum animus tradidisset ! Quoties sensus, inviti ac repugnantes , rationis judicio coacti sunt cedere ! Rem miram & incredibilem ; in dena atque eo amplius millia passuum, se oculorum acies videbatur extendere; intra quod spacium , luci, nemora, colles, piscinae , Euripi,amnes , littora, mare, & variæ ibi obambulantium vel navigantium species ostendebantur ; tum virorum atque mulierum , villas suas , asellis, vehiculis, vel lecticis adeuntium, ac plures præterà tales argutiae ; ad haec, equorum, cursu inter se pugnantium, certamina, ac longus rhedarum ordo, qualem in officiis nostrorum Principum videmus , oculis illudebat, admi- [p. 18] rabili artificis, omnium nostræ memoriæ principis,arte, qui ingentia camporum atque marium spacia intra breves unius aulæ terminos clausit. Sed in primis traxit ad se oculos omnium, sol, occidenti similis , qui, sensim se sub mare demergens, tenebras terris advocabat. Mercatus vero ipse , ut erat omnis fere generis artibus belebris! Ibi erant œnopolia, popinæ; ibi tabernæ vestiariæ: ibi acus flabella , ollas, ephippia, ligulas vendentium sellæ,atque alia innumera. Neque circulatores deerant, qui suis præstigiis,atque inaniloquis dictis,ære atque argento ociosorum crumenas emungerent. Visa est etiam nobilis mulier atque venusta, è lectica , in qua à mulis duobus ferebatur, descendere , seque mulierum virorumque choris , ad fidium cantum saltantium, inserere; quibus ex choris rixa exorta , & gladiis vagina vacuis, inter plures, admirabili arte commissa , finem spectaculo fecit.


 

Progetto
Bibliografia
Biografia
Documenti
Epistolario
Opere
Persone
Soggetti
Studi
Testi

Avvio