Banca Dati 'Giulio Rospigliosi' | indice |
lettere ==== Roma - 16/07/1667 ==================================== fonte: PACINI 111-112 cfr. BORELLI ACP C 44, cc. CCCXIr-CCCXIIv: Volendo Sua Beatitudine manifestare l'affetto distintis- simo che verso di noi | nudriva, scrisse al nostro Capitolo il seguente Breve, ingiungendoli ad esortare a nome suo, i Concittadini a correre a gran passi pel sentiero della vir- tù [...]. [a tergo]: Dilectis Filijs Capitulo et Canonicis Pistoriensibus CLEMENS PP. IX. Dilecti filij salutem et Apostolicam beneditionem. Civi- tas Pistoriensis, etsi priscis ab usque temporibus magis bellicis decoribus, ac Nobilium Equitum virtute, quam pa- cis, Togaeque studijs enituit, Literarum tamen praestantia, et Christianae pietatis laudibus ac sanctitate nunquam pro- fecto caruit. Ea ergo cum in humilitatis Nostrae Persona Misericordiarum Patri Deo etiam Apostolatus et in terris Vicariae Potestatis suae sublimi Dignitate perornare, ac insignire hoc tempore placuerit, sane Vestrum est, Dilecti Filij, Nobis auxilium de Sancto praecibus accuratis expo- scere, ut imbecillitatem Nostram Virtute sua Altissimus confirmare, et quod omnino rei Christianae praesentia tem- pora flagitant, constantiae ac fortitudinis robore stabili- re, pro ingenti Clementia sua, velit. In reliquo Concives omnes Nostros hortare debetis ut se, filiosque suos pijs, ac generosis operibus exercendis et Ecclesiasticis Literis sedulo excolendis dignos in Terris honorum amplitudine, ac demum in Coelis immarcescibili Corona perennis gloriae praestent. Quod, ut Dives in Misericordia Dominus largia- tur, Nos interim Vobis, et Universo Pistoriensi Populo Pa- ternae Caritatis affectu, quod possumus amantiori, benedic- tionem Apostolicam impertimur. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscato- ris, Die XVI iulij MDCLXVII. Pontificatus Nostri Anno Pri- mo. F. Florentin. |
Progetto |